라틴어 문장 검색

Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: " Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
사무엘은 기름병을 가져다가, 사울의 머리에 붓고 입을 맞춘 다음 이렇게 말하였다. “주님께서 당신에게 기름을 부으시어, 그분의 소유인 이스라엘의 영도자로 세우셨소. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장1)
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: " Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.
엘리사 예언자가 예언자 무리에서 한 사람을 불러 이렇게 일렀다. “허리에 띠를 매고서 이 기름병을 손에 들고 라못 길앗으로 가거라. (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장1)
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: " Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ". Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ".
그런 다음에 기름병을 들고 그의 머리 위에 기름을 부으며 말하여라. ‘주님께서 이렇게 말씀하셨습니다. ′내가 너에게 기름을 부어 이스라엘을 다스릴 임금으로 세운다.′ 그러고는 머뭇거리지 말고 문을 열고 도망쳐라.’” (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장3)
Et dixit eis: " Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ".
에즈라가 다시 그들에게 말하였다. “가서 맛있는 음식을 먹고 단 술을 마시십시오. 오늘은 우리 주님께 거룩한 날이니, 미처 마련하지 못한 이에게는 그의 몫을 보내 주십시오. 주님께서 베푸시는 기쁨이 바로 여러분의 힘이니, 서러워하지들 마십시오.” (불가타 성경, 느헤미야기, 8장10)
"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
"Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:137)
"valde enim fieri potest ut contubernalis noster poculum quoque mulsi libenter appetat."
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:13)
"Puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:17)
At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장93)
Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장9)
tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장26)
Quin etiam calido oleo replenitur utriculi, et in vasa fictilia a similitudine quas lenticulas vocant, aqua coicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장33)
Ex leguminibus vero valentior faba vel lenticula quam pisum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장20)
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장46)
Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uva est, eo valentius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION